Apocalypsis B. Joannis*

Caput 19: Versus 11

Et vidi coelum apertum.Dicta damnatione Babylonis, et exsultatione quam inde habebunt sancti, supponit damnationem ipsius Antichristi et apostolorum ejus, quod est ibi:Et apprehensa est bestia.Et isti, quare damnabuntur? quia pugnaverunt contra Christum quantum potuerunt, et tamen Christus bene poterit vincere, qui tantam habet potestatem secundum divinitatem et humanitatem, quod nullus possit resistere ei, et ideo debemus eum imitari. Unde et ipse admonitionem interponit:Et vidi unum angelum.Vidi vocatos ad nuptias, vidi etiam et qui possunt venire: nam bonum adjutorem et bonos habent admonitores.Equus albus,id est caro Christi portans Verbum Dei ad bellum contra diabolum.
(* Traductions européennes)